[4]
perturbat
me, C. Caesar1, etiam illud interdum quod tamen,
cum te penitus recognovi, timere desino: re enim iniquum
est, sed tua sapientia fit aequissimum. nam dicere apud
eum de facinore contra cuius vitam consilium facinoris
inisse arguare, cum2 per se ipsum consideres, grave est; nemo
enim fere est qui sui periculi iudex non sibi se aequiorem
quam reo praebeat. sed tua, Caesar, praestans singularisque
natura hunc mihi metum minuit. non enim tam timeo quid
tu de rege Deiotaro, quam intellego quid de te ceteros velis
iudicare.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.