[2]
habes igitur,
Tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem
reum, sed tamen hoc1 confitentem, se in ea parte fuisse qua
te2, qua virum omni laude dignum, patrem tuum. itaque3
prius de vestro delicto confiteamini4 necesse est quam Ligari
ullam culpam reprehendatis.
Q.5 enim Ligarius, cum esset6 nulla belli suspicio, legatus in
Africam C. Considio7 profectus est, qua in legatione et civibus
et sociis ita se probavit ut decedens Considius provincia
satis facere hominibus non posset, si quemquam alium provinciae
praefecisset. itaque Ligarius, cum diu recusans
nihil profecisset, provinciam accepit invitus; cui sic praefuit
in pace ut et civibus et sociis gratissima esset eius integritas
et fides8.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.