[14]
quo quidem in bello semper
de pace audiendum1 putavi semperque dolui non modo
pacem sed etiam orationem civium pacem flagitantium
repudiari. neque enim ego illa nec ulla umquam secutus
sum arma civilia semperque mea consilia pacis et togae
socia, non belli atque armorum fuerunt. hominem sum
secutus privato officio, non publico, tantumque apud me
grati animi fidelis memoria valuit ut nulla non modo cupiditate
sed ne spe quidem prudens et sciens tamquam ad
interitum ruerem voluntarium.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.