[95]
iudices, ut ego nunc,
flens, sed hoc eodem1 loquitur voltu quo videtis. negat
enim se2, negat ingratis civibus fecisse quae fecerit, timidis
et omnia pericula circumspicientibus3 non negat. plebem
et infimam multitudinem, quae P. Clodio duce fortunis
vestris imminebat, eam quo tutior esset vestra vita suam4
se fecisse commemorat, ut non modo virtute flecteret sed
etiam tribus suis patrimoniis deleniret5, nec timet ne, cum
plebem muneribus placarit, vos non conciliarit meritis in
rem publicam singularibus. senatus erga se benevolentiam
temporibus his ipsis saepe esse perspectam, vestras vero et
vestrorum ordinum occursationes, studia, sermones, quemcumque
cursum fortuna ceperit6, secum se7 ablaturum esse
dicit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 hoc eodem illo ςH, cf. Tusc. iii. 31 hic est enim ille voltus semper idem, Att. i. 18. 3 instat hic nunc ille annus egregius
2 se om. P, qui deficit in verbo insequenti: se post fecisse inser. Baiter
3 peric. circumsp. ςHE: circumsp. peric. Tδ
6 fortuna ceperit Ioergensen: fortunae ceperit ς(?)H: fortuna dederit ETδ
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.