[85]
non est humano consilio, ne mediocri
quidem, iudices, deorum immortalium cura res illa perfecta.
regiones1 me hercule2 ipsae quae3 illam beluam cadere viderunt,
commosse4 se videntur et ius in illo suum retinuisse.
vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro
atque testor5, vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum
populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps
amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructionum
insanis molibus oppresserat6; vestrae tum7 religiones
viguerunt, vestra vis valuit, quam ille omni scelere polluerat;
tuque ex tuo edito monte Latiari8, sancte Iuppiter, cuius ille
lacus9, nemora finisque saepe omni nefario stupro et scelere
macularat, aliquando ad eum puniendum10 oculos aperuisti11:
vobis illae, vobis vestro in conspectu serae, sed iustae tamen
et debitae poenae solutae sunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.