[77]
Annius:
'adeste, quaeso, atque audite, cives! P. Clodium
interfeci, eius furores, quos nullis iam legibus, nullis iudiciis
frenare poteramus, hoc ferro et hac dextera a cervicibus vestris
reppuli, per me ut unum ius aequitas, leges libertas, pudor
pudicitia maneret1 in civitate2,' esset vero timendum quonam
modo id ferret civitas! nunc enim quis est qui non probet,
qui non laudet, qui non unum post hominum memoriam
T. Annium plurimum rei publicae profuisse, maxima laetitia
populum Romanum, cunctam Italiam, nationes omnis adfecisse
et3 dicat et sentiat? non queo vetera illa populi
Romani gaudia quanta fuerint iudicare: multas tamen iam
summorum imperatorum clarissimas victorias aetas nostra
vidit, quarum nulla neque tam diuturnam laetitiam attulit4
nec tantam.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.