[15]
at enim Cn. Pompeius rogatione sua et de re1 et de causa
iudicavit: tulit enim de caede quae in Appia via facta esset,
in qua P. Clodius occisus esset. quid ergo tulit? nempe ut
quaereretur. quid porro quaerendum est2? factumne sit? at
constat. A quo? at paret3. vidit igitur etiam in confessione
facti iuris tamen defensionem suscipi posse. quod nisi
vidisset, posse absolvi eum qui fateretur, cum videret nos
fateri, neque quaeri umquam iussisset nec vobis tam4 hanc
salutarem in iudicando litteram quam illam tristem dedisset.
mihi vero Cn. Pompeius non modo nihil gravius contra
Milonem iudicasse sed etiam statuisse videtur quid vos in5
iudicando spectare oporteret. nam qui non poenam confessioni,
sed defensionem dedit, is causam interitus quaerendam,
non interitum putavit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.