[34]
Audistis, iudices, quantum Clodi interfuerit1 occidi Milonem:
convertite animos nunc vicissim ad Milonem. quid
Milonis intererat interfici Clodium? quid erat cur Milo
non dicam admitteret, sed optaret? 'obstabat in spe
consulatus Miloni Clodius.' at eo repugnante fiebat,
immo vero eo fiebat magis, nec me suffragatore meliore
utebatur quam Clodio. valebat apud vos, iudices, Milonis
erga me remque publicam meritorum memoria, valebant
preces et lacrimae nostrae, quibus ego tum vos
mirifice moveri sentiebam, sed plus multo valebat periculorum
impendentium timor. quis enim erat civium
qui sibi solutam P. Clodi praeturam sine maximo rerum
novarum metu proponeret? solutam autem2 fore videbatis,
nisi esset is consul qui eam auderet possetque constringere.
Eum Milonem unum esse cum sentiret universus populus
Romanus, quis dubitaret suffragio suo se metu, periculo
rem publicam liberare? at nunc, Clodio3 remoto, usitatis
iam rebus enitendum est Miloni ut tueatur dignitatem
suam; singularis illa et4 huic uni concessa gloria quae
cotidie augebatur frangendis furoribus Clodianis iam Clodi
morte cecidit. vos adepti estis ne quem civem metueretis;
hic exercitationem virtutis, suffragationem consulatus, fontem
perennem gloriae suae perdidit. itaque Milonis consulatus
qui vivo Clodio labefactari non poterat mortuo denique
temptari coeptus est. non modo igitur nihil prodest
sed obest etiam Clodi mors Miloni.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.