[87]
dura,
me dius fidius, mihi1 iam fortuna populi Romani et crudelis
videbatur, quae tot annos illum in hanc rem publicam2 insultare
pateretur. polluerat stupro sanctissimas religiones,
senatus gravissima decreta perfregerat, pecunia se a3 iudicibus
palam4 redemerat, vexarat5 in tribunatu senatum, omnium
ordinum consensu pro salute rei publicae gesta resciderat,
me patria expulerat, bona diripuerat, domum incenderat,
liberos, coniugem meam vexarat, Cn. Pompeio nefarium
bellum indixerat6, magistratuum privatorumque caedis effecerat,
domum mei fratris incenderat, vastarat Etruriam,
multos sedibus ac fortunis eiecerat; instabat, urgebat;
capere eius amentiam civitas, Italia, provinciae, regna non
poterant; incidebantur iam domi leges quae nos7 servis
nostris8 addicerent; nihil erat cuiusquam, quod quidem ille
adamasset, quod non hoc anno suum fore putaret.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.