[31]
quod si ita putasset, certe
optabilius Miloni fuit dare iugulum P. Clodio, non semel ab
illo neque tum primum petitum, quam iugulari a vobis, quia
se non iugulandum illi tradidisset. sin hoc nemo vestrum
ita sentit, illud iam in iudicium venit, non1 occisusne sit,
quod fatemur, sed iure an iniuria, quod multis in causis
saepe2 quaesitum est. insidias factas esse constat, et id est
quod senatus contra rem publicam factum iudicavit; ab
utro factae sint incertum est. de hoc igitur latum est3 ut
quaereretur. ita et senatus rem, non hominem notavit et
Pompeius de iure, non de facto quaestionem tulit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.