[23]
quam ob rem, iudices, ut aliquando ad causam crimenque
veniamus, si neque omnis confessio facti est inusitata, neque
de causa nostra quicquam aliter ac nos vellemus a senatu
iudicatum est, et lator ipse legis, cum esset controversia nulla
facti, iuris tamen disceptationem esse voluit, et ei lecti1 iudices,
isque praepositus est2 quaestioni qui haec iuste sapienterque
disceptet, reliquum est, iudices, ut nihil iam quaerere aliud3
debeatis nisi uter utri insidias fecerit. quod quo facilius
argumentis perspicere possitis4, rem gestam vobis dum breviter
expono, quaeso, diligenter attendite.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.