[24]
plane
confiteor fieri nihil posse dementius quam scientem in eum
locum venire ubi libertatem sis perditurus. sed huius ipsius
facti stultitiam alia iam superior stultitia defendit, quae facit
ut hoc stultissimum facinus, quod in regnum venerit, quod se
regi commiserit, sapienter factum esse videatur, si quidem non
tam semper stulti quam sero sapientis est, cum stultitia sua
impeditus sit, quoquo modo possit se expedire.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.