[20]
sed tamen,
cum ita dicis, Postumi impulsu Gabinium profectum Alexandream,
si defensioni Gabini fidem non habes, obliviscerisne
etiam accusationis tuae? Gabinius se id fecisse
dicebat rei publicae causa, quod classem Archelai timeret,
quod mare refertum fore praedonum putaret; lege etiam
id sibi licuisse dicebat. tu inimicus negas. ignosco, et
eo magis quod est contra illud iudicatum. redeo igitur
ad crimen et accusationem tuam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.