[40]
delatae naves Postumi
Puteolos sunt, auditae visaeque merces. fallaces quidem
et fucosae e chartis et linteis et vitro; quibus cum multae
naves refertae fuissent, naulum non potuit parari. cataplus
ille Puteolanus, sermo illius temporis, vectorumque cursus
atque ostentatio, tum subinvisum apud malivolos Postumi
nomen propter opinionem pecuniae nescio quam aestatem
unam, non pluris, auris refersit istis sermonibus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.