[33]
Pompei animum offenderem,
defendisse causam, et illum et me vehementer ignoras.
neque enim Pompeius me sua causa quicquam facere
voluisset invitum, neque ego cui omnium civium libertas
carissima fuisset meam proiecissem. nec, quam diu inimicissimus
Gabinio fui, non amicissimus mihi Cn. Pompeius
fuit, nec, postea quam illius auctoritate eam dedi veniam
quam debui, quicquam simulate feci, ne cum mea perfidia illi
etiam ipsi facerem cui beneficium dedissem iniuriam. nam
non redeundo in gratiam cum inimico non violabam Pompeium;
si per eum reductus insidiose redissem, me scilicet
maxime, sed proxime illum quoque fefellissem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.