[27]
in celeberrimo oppido, in tunica pulla saepe vidi,
ibidem multi viderunt chlamydatum illum L. Sullam imperatorem.
L. vero Scipionis, qui bellum in Asia gessit Antiochumque
devicit, non solum cum chlamyde sed etiam cum
crepidis in Capitolio statuam videtis; quorum impunitas
fuit non modo a iudicio sed etiam a sermone. facilius
certe P. Rutilium Rufum necessitatis excusatio defendet;
qui cum a Mithridate Mytilenis oppressus esset, crudelitatem
regis in togatos vestitus mutatione vitavit. ergo ille
P. Rutilius qui documentum fuit hominibus nostris virtutis,
antiquitatis, prudentiae, consularis homo soccos habuit et
pallium; nec vero id homini quisquam sed tempori adsignandum
putavit; Postumo crimen vestitus adferet is in quo
spes fuit posse sese aliquando ad fortunas suas pervenire?
nam ut ventum est Alexandream,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.