[89]
hisce ego auxiliis salutis meae si
idcirco defui quia nolui dimicare, fatebor id quod vis, non
mihi auxilium, sed me auxilio defuisse; sin autem, quo
maiora studia in me bonorum fuerunt, hoc eis magis consulendum
et parcendum putavi, tu id in me reprehendis quod
Q. Metello laudi datum est hodieque est et semper erit
maximae1 gloriae? quem, ut potes ex multis audire qui tum
adfuerunt, constat2 invitissimis3 viris bonis cessisse, nec fuisse
dubium quin contentione et armis superior posset esse.
ergo ille cum suum, non cum4 senatus factum defenderet,
cum perseverantiam sententiae suae, non salutem rei publicae
retinuisset, tamen ob illam constantiam5, quod6 illud voluntarium
volnus accepit, iustissimos omnium Metellorum et
clarissimos triumphos gloria et7 laude superavit, quod et illos
ipsos improbissimos civis interfici noluit8 et ne quis bonus
interiret in eadem caede providit; ego tantis periculis propositis
cum, si victus essem, interitus rei publicae, si vicissem,
infinita dimicatio pararetur, committerem ut idem perditor
rei publicae nominarer qui servator fuissem?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.