[81]
quis est nostrum
liberaliter educatus cui non educatores, cui non magistri sui
atque doctores, cui non locus ipse ille mutus1 ubi2 alitus3 aut
doctus est4 cum grata recordatione in mente versetur? cuius
opes tantae esse possunt aut umquam fuerunt quae sine
multorum amicorum officiis stare possint? quae certe sublata
memoria et gratia nulla5 exstare possunt. equidem nihil
tam proprium hominis existimo quam non modo beneficio
sed etiam benivolentiae significatione adligari, nihil porro
tam inhumanum, tam immane, tam ferum6 quam committere
ut beneficio non dicam indignus sed victus esse videare.
quae cum ita sint,
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.