[18]
sed tamen haec
tibi est prima cum Plancio generis vestri familiaeque contentio,
qua abs te vincitur; cur enim non confitear quod
necesse est? sed non hic magis quam ego a meis competitoribus
et alias1 et in consulatus petitione vincebar. sed
vide ne haec ipsa quae despicis huic suffragata sint. sic
enim conferamus. est tuum nomen utraque familia consulare.
num2 dubitas igitur quin omnes qui favent nobilitati,
qui id putant esse pulcherrimum, qui imaginibus, qui
nominibus vestris ducuntur, te aedilem fecerint? equidem
non dubito. sed si parum multi sunt qui nobilitatem
ament, num ista est3 nostra culpa? etenim ad caput et ad
fontem generis utriusque4 veniamus.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.