[15]
reliquos video esse
ex equestri loco; sunt omnes1 sine macula, sunt omnes aeque
boni viri atque integri, sed servari necesse est gradus2; cedat
consulari generi praetorium, ne3 contendat cum praetorio
nomine4 equester locus.' sublata sunt studia, exstinctae
suffragationes, nullae contentiones, nulla libertas populi in
mandandis magistratibus, nulla exspectatio suffragiorum;
nihil, ut plerumque evenit, praeter opinionem accidet, nulla
erit posthac varietas comitiorum. sin hoc persaepe accidit
ut et factos aliquos et non factos esse miremur, si campus
atque illae undae comitiorum, ut mare profundum et immensum,
sic effervescunt quodam quasi aestu ut ad alios accedant,
ab aliis autem recedant, tamen5 nos in6 impetu studiorum
et motu temeritatis modum aliquem et consilium et rationem
requiremus7?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.