[48]
sic enim tecum ago. quam tibi
commodum est1, unam tribum2 delige; tu doce3, id quod
debes, per quem sequestrem, quo divisore corrupta sit; ego,
si id facere non potueris quod, ut opinio mea fert, ne incipies
quidem, per quem4 tulerit docebo. estne haec vera contentio?
placetne sic agi? num5 possum magis pedem conferre,
ut aiunt, aut propius accedere? quid taces, quid dissimulas,
quid tergiversaris? etiam atque etiam insto atque urgeo,
insector6, posco atque adeo flagito crimen. quamcumque
tribum, inquam, delegeris quam tulerit Plancius, tu ostendito,
si poteris7, vitium; ego qua ratione tulerit docebo. neque8
erit haec alia ratio Plancio ac tibi9, Laterensis10. nam ut
quas tribus tu tulisti, si iam11 ex te requiram, possis quorum
studio tuleris explicare, sic ego hoc contendo, me tibi ipsi
adversario cuiuscumque12 tribus rationem poposceris redditurum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.