[44]
neque ego nunc consilium
reprehendo tuum quod non1 eas tribus quibus erat2 hic
maxime notus3 edideris, sed a te doceo consilium non
servatum senatus. etenim quis te tum audiret illorum, aut
quid diceres4? sequestremne Plancium? respuerent5 aures,
nemo agnosceret, repudiarent6. an gratiosum? illi libenter
audirent, nos non timide confiteremur. noli enim putare,
Laterensis, legibus istis quas senatus de ambitu sanciri7
voluerit id esse actum ut suffragatio, ut observantia, ut
gratia tolleretur. semper fuerunt viri boni8 qui apud tribulis
suos gratiosi esse vellent;
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.