[101]
O excubias tuas, Cn. Planci, miseras, o flebilis vigilias, o
noctes acerbas, o custodiam etiam mei capitis infelicem! si
quidem ego tibi vivus non prosum, qui fortasse mortuus
profuissem. memini enim, memini neque umquam obliviscar
noctis illius cum tibi vigilanti, adsidenti, maerenti vana
quaedam miser atque inania falsa spe inductus pollicebar,
me, si essem in patriam restitutus, praesentem tibi gratias1
relaturum; sin aut2 vitam mihi fors3 ademisset aut vis aliqua
maior reditum peremisset, hos, hos—quos enim ego tum
alios animo intuebar?—omnia tibi illorum laborum praemia
pro4 me persoluturos. quid me aspectas, quid mea promissa
repetis, quid meam fidem imploras? nihil tibi ego tum de
meis opibus pollicebar, sed de horum5 erga me benivolentia6
promittebam; hos pro me lugere, hos gemere, hos decertare
pro meo capite vel vitae periculo velle videbam; de horum7
desiderio, luctu, querelis cotidie aliquid tecum simul audiebam;
nunc timeo ne tibi nihil8 praeter lacrimas queam reddere,
quas tu in meis acerbitatibus plurimas effudisti.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.