[98]
quo cum venissem, cognovi,
id quod audieram, refertam esse Graeciam sceleratissimorum
hominum ac nefariorum, quorum impium ferrum
ignisque pestiferos meus ille consulatus e manibus extorserat;
qui ante quam de meo adventu audire potuissent, cum a me1
abessent aliquot2 dierum viam, in Macedoniam ad Planciumque
perrexi. hic vero simul atque mare me3 transisse cognovit—audi,
audi atque attende, Laterensis, ut scias quid
ego Plancio debeam, confiteareque aliquando me quod faciam
et grate et pie facere; huic autem4, quae pro salute mea fecerit,
si minus profutura sint5, obesse certe non oportere! nam
simul ac me Dyrrachium attigisse audivit, statim ad me
lictoribus dimissis, insignibus abiectis, veste mutata profectus
est.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.