[95]
nunc venio ad illud extremum in quo1 dixisti, dum2 Planci
in me meritum verbis extollerem, me arcem3 facere e cloaca4
lapidemque e sepulcro venerari pro deo; neque enim mihi
insidiarum periculum ullum neque mortis fuisse. cuius ego
temporis rationem explicabo brevi neque invitus. nihil enim
est ex meis5 temporibus quod minus pervagatum, quodque
minus aut mea commemoratione celebratum sit aut hominibus
auditum atque notum. ego enim, Laterensis, ex illo
incendio legum, iuris, senatus, bonorum omnium cedens,
cum mea domus ardore suo deflagrationem urbi atque Italiae
toti minaretur, nisi quievissem, Siciliam petivi animo, quae
et ipsa erat mihi sicut domus una coniuncta et obtinebatur
a C. Vergilio6, quocum me uno vel maxime cum vetustas tum7
amicitia, cum mei fratris conlegia tum rei publicae causa8
sociarat.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.