[35]
quamquam, iudices,—agnosco
enim ex me—permulta in Plancium quae ab eo numquam
dicta sunt conferuntur. ego quia dico aliquid aliquando
non studio adductus, sed aut1 contentione dicendi aut lacessitus,
et quia, ut fit in multis, exit aliquando aliquid si non
perfacetum, at tamen fortasse non rusticum, quod quisque
dixit, me id2 dixisse dicunt. ego autem, si quid3 est quod
mihi scitum esse videatur et homine ingenuo dignum atque
docto, non aspernor, stomachor4 cum aliorum non me digna
in me conferuntur. nam quod primus scivit legem de
publicanis tum cum vir amplissimus consul id5 illi ordini per
populum dedit quod per senatum, si licuisset, dedisset, si in
eo crimen est quia suffragium tulit, quis non tulit publicanus?
si quia primus scivit, utrum id sortis esse vis, an eius qui
illam legem ferebat? si sortis, nullum crimen est in casu6;
si consulis, statuis7 etiam hunc a summo viro principem esse8
ordinis iudicatum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.