[80]
etenim, iudices,
cum omnibus virtutibus me1 adfectum esse cupio, tum nihil
est quod malim quam me et esse gratum2 et videri. haec enim
est una virtus non solum maxima sed etiam mater virtutum
omnium reliquarum. quid est pietas nisi voluntas grata in
parentes? qui sunt boni cives, qui belli, qui domi de patria
bene merentes, nisi qui patriae beneficia meminerunt? qui
sancti, qui religionum colentes, nisi qui meritam dis immortalibus
gratiam iustis honoribus et memori mente persolvunt?
quae potest esse vitae iucunditas3 sublatis amicitiis? quae
porro amicitia potest esse inter ingratos?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.