[78]
an vero putas idcirco minus
libenter iudices1 mea2 causa esse3 facturos quod me esse gratum
crimineris4? an, cum patres conscripti illo senatus consulto
quod in monumento5 Mari factum est, quo mea salus omnibus
est gentibus commendata, uni Cn. Plancio6 gratias egerint7—
unus enim fuit de magistratibus8 defensor salutis meae—cui
senatus pro me gratias agendas putavit, ei ego a me referendam
gratiam non putem? atque9 haec cum vides, quo me
tandem in te animo10 putas esse, Laterensis? ullum esse tantum
periculum, tantum laborem, tantam contentionem quam
ego non modo pro salute tua sed etiam pro dignitate defugerim11?
quo quidem etiam magis sum non dicam miser—nam
hoc12 quidem abhorret a virtute verbum13—sed certe exercitus,
non quia multis debeo—leve enim est14 onus benefici gratia—,
sed quia nomina15 saepe concurrunt16, propter17 aliquorum bene18
de me meritorum inter ipsos contentiones, ut eodem tempore
in omnis verear ne vix possim gratus videri.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 idcirco minus libenter iud. TE: iud. idcirco minus cett.
2 mea fort. omnia mea
3 esse TEc: om. cett.
4 criminaris E patres conscripti TEa: populus R. cett.
5 monimento Tg
6 Cn. C. T
7 egerit codd.: corr. Garatoni
8 magistratibus T, Naugerius (1): aut pro magistratibus add. cett.
9 atqui b1χ, p mg. haec cum TE: cum ςab2c1p: eum cum cett.
10 in te animo TE: animo in te cett:
11 defugerim TEa: defugerem cett.
12 hoc E, Schol.: om. cett.
13 verbum TE: verbi (-is a) cett.
14 est TE: om. cett.
15 nomina (noĩa) supplevi
16 concurrunt TE: concurrit cett.
17 propter propriae Keil: del. Garatoni
18 bene TE: om. cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.