[74]
nihil autem me novi, nihil temporis
causa dicere, nonne etiam est illa testis1 oratio quae est
a me prima habita in senatu? in qua cum perpaucis nominatim
egissem gratias, quod omnes enumerari nullo modo
possent, scelus autem esset2 quemquam praeteriri, statuissemque
eos solum nominare qui causae nostrae3 duces et quasi
signiferi fuissent, in his Plancio gratias egi. recitetur4 oratio,
quae propter rei5 magnitudinem dicta de scripto6 est; in qua
ego homo astutus ei me dedebam7 cui nihil magno opere
deberem, et huius offici tanti8 servitutem9 astringebam10 testimonio
sempiterno. nolo cetera quae a me mandata sunt
litteris recitare; praetermitto, ne aut proferre videar11 ad
tempus aut eo12 genere uti litterarum quod meis studiis aptius
quam consuetudini iudiciorum esse videatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 est illa testis TE: illa testis est cett.
2 esset om. T
3 nostrae causae E
4 recitetur TE: reciteturque cett.
5 rei TE: eius cett.
6 de scripto b2χς: descripta cett.
7 me dedebam E: medebam T: me debeam (-bebam b2ψ) cett.
8 officii tanti TE: tanti officii cett.
9 servitutem servitute me Manutius
10 astringebam TE: astringendam a: astringam cett.
11 videar om. E
12 eo ego Ta
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.