[56]
quibuscum
me, iudices, pugnantem more meo1 pristino non videbitis;
non quo mihi fas sit quicquam defugere2 quod salus Planci
postulet, sed quia neque necesse est me id persequi voce
quod vos mente videatis, et quod ita de me meriti sunt3 illi
ipsi quos ego testis video paratos ut eorum reprehensionem
vos vestrae prudentiae adsumere, meae modestiae4 remittere
debeatis. illud unum vos magno opere oro atque obsecro,
iudices, cum huius quem defendo, tum communis periculi
causa, ne fictis auditionibus, ne disseminato dispersoque
sermoni5 fortunas innocentium subiciendas putetis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.