[50]
Laterensis, si id1 facere voluisses, aut
si gravitatis esse putasses tuae quod multi nobiles saepe
fecerunt, ut, cum minus valuissent suffragiis quam putassent,
postea prolatis comitiis prosternerent se et populo Romano
fracto animo atque humili supplicarent, non dubito quin
omnis ad te conversura se2 fuerit multitudo. numquam
enim fere3 nobilitas, integra praesertim atque innocens, a
populo Romano4 supplex repudiata est. sed si tibi gravitas
tua et magnitudo animi pluris fuit, sicuti5 esse debuit, quam
aedilitas, noli, cum habeas id quod malueris, desiderare id
quod minoris putaris. equidem primum ut honore dignus
essem maxime semper laboravi, secundo6 ut existimarer;
tertium mihi fuit illud quod plerisque primum est, ipse
honos, qui eis denique debet esse iucundus quorum dignitati
populus Romanus testimonium, non beneficium ambitioni
dedit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.