[6]
quaerit enim Laterensis atque hoc uno maxime urget qua
se virtute, qua laude Plancius, qua dignitate superarit. ita,
si cedo illius ornamentis, quae multa et magna sunt, non
solum huius dignitatis iactura facienda est sed etiam largitionis
recipienda suspicio est1; sin hunc illi antepono, contumeliosa
habenda est oratio, et dicendum est id quod ille
me flagitat, Laterensem a Plancio dignitate esse superatum.
ita aut amicissimi hominis existimatio offendenda est, si
illam accusationis condicionem sequar, aut optime de me
meriti salus deserenda2.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.