[5]
sed mihi in causa facili atque explicata perdifficilis,
iudices, et lubrica defensionis ratio proponitur. nam, si
tantum modo mihi necesse esset contra Laterensem dicere,
tamen id ipsum esset in tanto usu nostro tantaque amicitia
molestum. vetus est enim1 lex illa iustae veraeque amicitiae
quae mihi cum illo iam diu est, ut idem amici semper velint,
neque est ullum amicitiae certius2 vinculum quam consensus
et societas consiliorum et voluntatum. mihi autem non id
est in hac re molestissimum, contra illum dicere, sed multo
illud magis quod in ea causa contra dicendum est in qua
quaedam hominum ipsorum videtur facienda esse contentio.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.