[16]
qua re noli me ad contentionem vestrum1
vocare, Laterensis. etenim si populo grata est tabella,
quae frontis aperit hominum, mentis tegit datque eam
libertatem ut quod velint faciant, promittant autem quod
rogentur, cur tu id2 in iudicio ut fiat3 exprimis quod non fit in
campo? 'hic quam ille4 dignior' perquam grave est dictu.
quo modo igitur est aequius5? sic credo, quod agitur, quod
satis est iudici: 'hic factus est.' 'cur iste potius quam
ego?' vel nescio vel non dico vel denique quod mihi
gravissimum esset, si dicerem6, sed impune tamen deberem
dicere: 'non recte.' nam7 quid adsequerere8, si illa extrema
defensione uterer, populum quod voluisset fecisse, non
quod debuisset?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.