[34]
quae enim
umquam Plancio vox fuit1 contumeliae potius quam doloris?
quid est autem umquam questus nisi cum a sociis et a se
iniuriam propulsaret? Cum senatus impediretur quo minus,
id quod hostibus semper erat tributum, responsum equitibus
Romanis redderetur, omnibus illa iniuria dolori fuit publicanis2,
sed eum ipsum3 dolorem hic tulit paulo apertius.
communis4 ille sensus in aliis fortasse latuit; hic, quod cum
ceteris animo sentiebat, id magis quam ceteri et voltu
promptum habuit et lingua.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.