[33]
'asperius,' inquit, 'locutus est aliquid aliquando.' immo
fortasse liberius. 'at id ipsum,' inquit, 'non est ferendum.'
ergo ei1 ferendi sunt qui hoc2 queruntur, libertatem equitis
Romani se ferre non posse? Vbinam ille mos, ubi illa
aequitas iuris, ubi illa antiqua libertas quae malis oppressa
civilibus extollere iam caput et aliquando recreata se erigere
debebat3? equitum ego Romanorum in homines nobilissimos
maledicta, publicanorum in Q. Scaevolam, virum omnibus4
ingenio, iustitia, integritate praestantem, aspere et
ferociter5 et libere6 dicta commemorem?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.