[32]
sed cum sit Cn. Plancius is eques Romanus, ea
primum vetustate equestris nominis1 ut pater, ut avus, ut
maiores eius omnes equites Romani fuerint, summum in
praefectura florentissima gradum tenuerint et dignitatis et
gratiae, deinde ut ipse in legionibus P. Crassi imperatoris
inter ornatissimos homines, equites Romanos, summo splendore
fuerit, ut postea princeps inter suos plurimarum rerum
sanctissimus et iustissimus iudex, maximarum societatum
auctor, plurimarum magister: si non modo in eo nihil
umquam reprehensum sed laudata2 sunt omnia, tamen is
oberit honestissimo filio pater qui vel minus honestum et
alienum tueri vel auctoritate sua vel gratia possit?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.