[95]
equidem, ut paulo ante dixi, non eadem supplicia esse
in hominibus existimo quae fortasse plerique, damnationes,
expulsiones, neces; denique nullam mihi poenam videtur
habere id quod accidere innocenti, quod forti, quod
sapienti, quod bono viro et civi potest. damnatio ista
quae in te flagitatur obtigit P. Rutilio, quod specimen
habuit haec civitas innocentiae. maior mihi iudicum et
rei publicae poena illa visa est quam Rutili. L. Opimius
eiectus est e patria, is qui praetor et consul maximis
rem publicam periculis liberarat. non in eo cui facta
est iniuria sed in eis qui fecerunt sceleris et conscientiae
poena permansit. at contra bis Catilina absolutus
est, emissus etiam ille auctor tuus provinciae, cum stuprum
bonae deae pulvinaribus intulisset. quis fuit in tanta
civitate qui illum incesto liberatum, non eos qui ita
iudicarant pari scelere obstrictos arbitraretur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.