[91]
Aetoliam,
quae procul a barbaris disiuncta gentibus, in sinu pacis
posita, medio fere Graeciae gremio continetur, o Poena et
Furia sociorum! decedens miseram perdidisti. Arsinoen,
Stratum, Naupactum, ut modo tute indicasti, nobilis urbis
atque plenas, fateris ab hostibus esse captas. quibus autem
hostibus? nempe eis quos tu Ambraciae sedens primo
tuo adventu ex oppidis Agrianum atque Dolopum demigrare
et aras et focos relinquere coegisti. hoc tu in exitu,
praeclare imperator, cum tibi ad pristinas cladis accessio
fuisset Aetoliae repentinus interitus, exercitum dimisisti,
neque ullam poenam quae tanto facinori deberetur non
maluisti subire quam quemquam numerum tuorum militum
reliquiasque cognoscere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.