[90]
Mitto aurum coronarium quod te diutissime
torsit, cum modo velles, modo nolles. lex enim generi
tui et decerni et te accipere vetabat nisi decreto triumpho.
in quo tu acceptam iam et devoratam pecuniam, ut in
Achaeorum centum talentis, evomere non poteras, vocabula
tantum pecuniarum et genera mutabas. Mitto diplomata
tota in provincia passim data, mitto numerum navium
summamque praedae, mitto rationem exacti imperatique
frumenti, mitto ereptam libertatem populis ac singulis qui
erant adfecti praemiis nominatim, quorum nihil est quod non
sit lege Iulia ne fieri liceat sanctum diligenter.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.