[20]
Alia enim causa praestantissimi viri, Q. Metelli,
fuit, quem ego civem meo iudicio cum deorum immortalium
laude coniungo; qui C. illi Mario, fortissimo viro et consuli
et sextum consuli et eius invictis legionibus, ne armis confligeret,
cedendum esse duxit. quod mihi igitur certamen
esset huius modi? cum C. Mario scilicet aut cum aliquo
pari, an cum altero barbato Epicuro, cum altero Catilinae
lanternario consule? neque hercule ego supercilium tuum
neque conlegae tui cymbala fugi neque tam fui timidus ut,
qui in maximis turbinibus ac fluctibus rei publicae navem
gubernassem salvamque in portu conlocassem, frontis tuae
nubeculam aut conlegae tui contaminatum spiritum pertimescerem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.