[86]
quid avaritiae, quae criminibus infinitis implicata est,
summam nunc explicem? generatim ea quae maxime
nota sunt dicam. nonne sestertium centiens et octogiens,
quod quasi vasari nomine in venditione mei capitis ascripseras,
ex aerario tibi attributum Romae in quaestu reliquisti?
nonne, cum cc talenta tibi Apolloniatae Romae dedissent
ne pecunias creditas solverent, ultro Fufidium, equitem
Romanum, hominem ornatissimum, creditorem debitoribus
suis addixisti? nonne, hiberna cum legato praefectoque
tuo tradidisses, evertisti miseras funditus civitates, quae non
solum bonis sunt exhaustae sed etiam nefarias libidinum
contumelias turpitudinesque subierunt? qui modus tibi
fuit frumenti aestimandi, qui honorarii? si quidem potest
vi et metu extortum honorarium nominari. quod cum
peraeque omnes, tum acerbissime Bottiaei, Byzantii, Cherronensus,
Thessalonica sensit. Vnus tu dominus, unus
aestimator, unus venditor tota in provincia per triennium
frumenti omnis fuisti.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.