[84]
cum quidem tibi
etiam accessio fuit ad necem Platoris Pleuratus eius comes,
quem necasti verberibus summa senectute confectum.
idemque tu Rabocentum, Bessicae gentis principem, cum
te trecentis talentis regi Cotyi vendidisses, securi percussisti,
cum ille ad te legatus in castra venisset et tibi magna
praesidia et auxilia a Bessis peditum equitumque polliceretur,
neque eum solum sed etiam ceteros legatos qui
simul venerant; quorum omnium capita regi Cotyi vendidisti.
Denseletis, quae natio semper oboediens huic
imperio etiam in illa omnium barbarorum defectione Macedoniam
C. Sentio praetore tutata est, nefarium bellum et
crudele intulisti, eisque cum fidelissimis sociis uti posses,
hostibus uti acerrimis maluisti. ita perpetuos defensores
Macedoniae vexatores ac praedatores effecisti; vectigalia
nostra perturbarunt, urbes ceperunt, vastarunt agros, socios
nostros in servitutem abduxerunt, familias abripuerunt,
pecus abegerunt, Thessalonicensis, cum de oppido desperassent,
munire arcem coegerunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.