[83]
an vero tu parum putas investigatas esse a nobis labis
imperi tui stragisque provinciae? quas quidem nos non
vestigiis odorantes ingressus tuos sed totis volutationibus
corporis et cubilibus persecuti sumus. notata a nobis
sunt et prima illa scelera in adventu cum, accepta pecunia
a Dyrrachinis ob necem hospitis tui Platoris, eius ipsius
domum devertisti cuius sanguinem addixeras, eumque
servis symphoniacis et aliis muneribus acceptis timentem
multumque dubitantem confirmasti et Thessalonicam fide
tua venire iussisti. quem ne maiorum quidem more supplicio
adfecisti, cum miser ille securibus hospitis sui cervices
subicere gestiret, sed ei medico quem tecum tu eduxeras
imperasti ut venas hominis incideret;
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.