[79]
Caesarem non eadem de re publica sensisse quae
me scio; sed tamen, quod iam de eo his audientibus saepe
dixi, me ille sui totius consulatus eorumque honorum quos
cum proximis communicavit socium esse voluit, detulit,
invitavit, rogavit. non sum propter nimiam fortasse constantiae
cupiditatem adductus ad causam; non postulabam
ut ei carissimus essem cuius ego ne beneficiis quidem
sententiam meam tradidissem. adducta res in certamen
te consule putabatur, utrum quae superiore anno ille
gessisset manerent, an rescinderentur. quid loquar plura?
si tantum ille in me esse uno roboris et virtutis putavit ut
quae ipse gesserat conciderent, si ego restitissem, cur ego
non ignoscam, si anteposuit suam salutem meae?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.