[69]
itaque admissarius iste, simul atque audivit voluptatem
a philosopho tanto opere laudari, nihil expiscatus est,
sic suos sensus voluptarios omnis incitavit, sic ad illius hanc
orationem adhinnivit, ut non magistrum virtutis sed auctorem
libidinis a se illum inventum arbitraretur. Graecus primo
distinguere et dividere illa quem ad modum dicerentur;
iste 'claudus,' quem ad modum aiunt, 'pilam'; retinere
quod acceperat, testificari, tabellas obsignare velle, Epicurum
diserte dicere existimare. dicit autem, opinor, se nullum
bonum intellegere posse demptis corporis voluptatibus.
quid multa?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.