[63]
quos si reprehendis quod cupidi coronae laureae
fuerint, cum bella aut parva aut nulla gessissent, tu tantis
nationibus subactis, tantis rebus gestis minime fructum
laborum tuorum, praemia periculorum, virtutis insignia
contemnere debuisti. neque vero contempsisti, sis licet
Themista sapientior, sed os tuum ferreum senatus convicio
verberari noluisti.
iam vides—quoniam quidem ita mihimet fui inimicus
ut me tecum compararem—et digressum meum et absentiam
et reditum ita longe tuo praestitisse ut mihi illa omnia
immortalem gloriam dederint, tibi sempiternam turpitudinem
inflixerint.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.