[6]
me Q. Catulus,
princeps huius ordinis et auctor publici consili, frequentissimo
senatu parentem patriae nominavit. mihi hic vir
clarissimus qui propter te sedet, L. Gellius, his audientibus
civicam coronam deberi a re publica dixit. mihi togato senatus
non ut multis bene gesta, sed ut nemini conservata re
publica, singulari genere supplicationis deorum immortalium
templa patefecit. ego cum in contione abiens magistratu
dicere a tribuno pl. prohiberer quae constitueram, cumque
is mihi tantum modo ut iurarem permitteret, sine ulla dubitatione
iuravi rem publicam atque hanc urbem mea unius
opera esse salvam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.