[11]
in prooemio sepulta consulatus tui. persequere
continentis his funeribus dies. pro Aurelio tribunali
ne conivente quidem te, quod ipsum esset scelus, sed
etiam hilarioribus oculis quam solitus eras intuente, dilectus
servorum habebatur ab eo qui nihil sibi umquam nec facere
nec pati turpe esse duxit. arma in templo Castoris, o
proditor templorum omnium! vidente te constituebantur
ab eo latrone cui templum illud fuit te consule arx civium
perditorum, receptaculum veterum Catilinae militum, castellum
forensis latrocini, bustum legum omnium ac religionum.
erat non solum domus mea sed totum Palatium senatu,
equitibus Romanis, civitate omni, Italia cuncta refertum,
cum tu non modo ad eum—mitto enim domestica, quae
negari possunt; haec commemoro quae sunt palam—non
modo, inquam, ad eum cui primam comitiis tuis dederas
tabulam praerogativae, quem in senatu sententiam rogabas
tertium, numquam aspirasti, sed omnibus consiliis quae ad
me opprimendum parabantur non interfuisti solum verum
etiam crudelissime praefuisti.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.