[97]
ad horum omnium iudicia tot atque tanta
domesticum iudicium accessit sententiae damnationis tuae,
occultus adventus, furtivum iter per Italiam, introitus in
urbem desertus ab amicis, nullae ad senatum e provincia
litterae, nulla ex trinis aestivis gratulatio, nulla triumphi
mentio; non modo quid gesseris sed ne quibus in locis
quidem fueris dicere audes. ex illo fonte et seminario
triumphorum cum arida folia laureae rettulisses, cum ea
abiecta ad portam reliquisti, tum tu ipse de te '“fecisse
videri”' pronuntiavisti. qui si nihil gesseras dignum
honore, ubi exercitus, ubi sumptus, ubi imperium, ubi illa
uberrima supplicationibus triumphisque provincia? sin
autem aliquid sperare potueras, si cogitaras id quod imperatoris
nomen, quod laureati fasces, quod illa tropaea plena
dedecoris et risus te commentatum esse declarant, quis te
miserior, quis te damnatior, qui neque scribere ad senatum a
te bene rem publicam esse gestam neque praesens dicere
ausus es?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.